Polska poezja

Wiersze po polsku



Oratio ad Deum (łac.)

Cum recordor, quanta cura
Sum sectatus peritura
Et quam dura sub censura
Mors exercet sua iura,
In interiori meo,
Quod est parens soli Deo,
Dans rugitum sicut leo,
Pro peccatis meis fleo.

Cum recordor transiturum
me per mortis iter durum
Et, quid de me sit futurum
Post examen illud purum,
Mentis anxius tumultu,
Quae virtutum caret cultu,
Tristi corde, tristi vultu,
Preces fundo cum singultu.

Cum singultu preces fundo,
Flecto genu, pectus tundo,
Ore loquens tremebundo
Ad te clamans de profundo:
Iesu Christe, fili Dei,
Consubstantialis ei,
Factor noctis et diei,
Quaeso, miserere mei.

Per parentis primae morsum
Lapsi sumus huc deorsum,
Gravant nobis culpae dorsum,
Quas commisimus seorsum.
Per secundam genetricem,
Saeculi reparatricem,
Veterem converte vicem
Corpus lavans atque psychen.

Sit laus Christo, nostro patri
Sit laus suae sanctae matri,
Qui nos tueantur atri
A suppliciis barathri.


1 Star2 Stars3 Stars4 Stars5 Stars (1 votes, average: 5,00 out of 5)

Wiersz Oratio ad Deum (łac.) - Poezja średniowieczna