Polska poezja

Wiersze po polsku


Wiersz LIII FRANCISCĆ MEĆ LAUDES

Novis te cantabo chordis,
O novelletum quod ludis
In solitudine cordis.

Esto sertis implicata,
O femina delicata,
Per quam solvuntur peccata!

Sicut beneficum Lethe,
Hauriam oscula de te,
Quć imbuta es magnete.

Quum vitiorum tempestas
Turbabat omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,

Velut stella salutaris
In naufragiis amaris.
— Suspendam cor tuis aris!

Piscina plena virtutis,
Fons ćternć juventutis,
Labris vocem redde mutis!

Quod erat spurcum, cremasti ;
Quod rudius, exćquasti ;
Quod débile, confirmasti.

In fame mea taberna,
In nocte mea lucerna,
Recte me semper guberna

Adde nunc vires viribus,
Dulce balneum suavibus
Unguentatum odoribus!

Meos circa lumbos mica,
O castitatis lorica,
Aqua tincta seraphica ;

Patera gemmis corusca,
Panis salsus, mollis esca,
Divinum vinum, Francisca!

1 Star2 Stars3 Stars4 Stars5 Stars (No Ratings Yet)
Loading...

Wiersz LIII FRANCISCĆ MEĆ LAUDES - Charles Baudelaire