Polska poezja

Wiersze po polsku


Wiersz QUERELA REIPUBLICAE REGNI POLONIAE. ANNO MDXXXVIII CONSCRIPTA

QUERELA REIPUBLICAE

Desine Romanos narrare, Polone, tumultus

Et plenas misera seditione dies!

Nascuntur graviora domi magnisque resurgunt

Viribus in proprium praecipitanda caput.

In partes sum scissa duas pluresque, quod unum

Exitio multis gentibus ante fuit.

Utque vetusta aevi dimittam exempla prioris,

Hoc solo cecidit Pannonis ora malo.

Sed nil vicini terrent documenta pericli

Nec terret natos proxima flamma meos.

Privatis inhiant rebus, sua commoda quisque

Venatur, tamquam sit mea vita nihil,

Quae nunc ad summam vergit prolapsa ruinam,

Ni divum celeri restituatur ope.

Nec tamen hostili iaceo prostrata lacerto;

In me turba suas armat amica manus.

In celsa praeter meritum quos sede locavi,

Custodes nostrae constituique rei,

Iura quibus, quibus est legum commissa potestas,

Quos feci in populo numinis esse loco,

Quos a sorde patrum evexi, quos vellere nostro

Ornavi et titulos divitiasque dedi,

Hi me praecipitant, pro numina sancta deorum!

Hoc meriti pretium grande piumque fero.

O mea nobilitas (nam quid te praeter in istis

Aemmnis possum iure vocare memn?),

Sola meae superes cupida et studiosa salutis;

Vix tamen auxilio iam potes esse mihi.

Libertas oppressa tua est, quam sanguine et armis

Et virtute patres ememere tui.

Ut tamen hanc repares, pereas quam tota, ruinam,

Dum licet, utendum est hac ratione tibi:

Nil temere et petulanter agas, modus optima virtus,

Cunctaque sub recto discute iudicio.

Commodius leviore meum sanabitur ulcus

Fomento; apponas si violenta, nocent.

Quis legatorum novus heu furor iste tuorum?

Dicendus furor est ni magis ille tuus.

Discessere, fui cum defendenda per illos;

Sic ego sum diris sola relicta lupis.

Excusant factum adversi improbitate senatus.

Sed tamen haec causa est non satis aequa mihi,

Cum sit rex, qui me multis feliciter annis

Consilio iusta sustinuitque manu,

Quo nihil in toto melius neque mitius orbe.

O servent illum tempora longa mihi!

Cum restent aliquot proceres, quos publica tangunt

Commoda et officii qui meminere sui,

Horum praesidio poteras tentare saluti

Et tempestati consuluisse meae.

Si nil proficeres, satis esset amica voluntas;

Parva gravis mmium sed tibi visa mora est.

Atque utinam non sic temeraria coepta fuissent

Horum, qui causam deseruere meam!

Non ego tam saevos subiissem maesta dolores,

Nec quererer casum non procul esse meum,

Nec mihi cernenti varios consurgere luctus

Terreret iustus cor animumque metus.

Ecce furit Valachus, saevis evertitur armis

Russia et in vinclis, caedibus, igne iacet.

Aspiceres cuperem, quae sit plangentis imago

Germanae et facies, dure Polone, tuae.

Ducitur in tergum miseris constricta catenis

Deque suo trahitur non reditura solo,

Squalida, turpis, inops, laceris miseranda capillis,

Deiciens victum sanguinolenta caput.

Nec quemquam morbus redimit, nec sexus et aetas,

Hostis inexpleto cuncta furore metit.

Ille vocat frustra natum, frustra ille parentem,

Implorat frostra vincta puella virum.

Pignora ab uberibus iugulantur rapta nec ullum

Invenias vacuum strage, cruore locum.

Tecta cremata ruunt et opes sudorque coloni,

Quadrupedum rapitur, pellitur omne genus.

Nam taceo (lacrimis vocem et prohibente dolore),

Quingenti nuper cum cecidere viri,

Martigenae iuvenes, fortissima pectora, pugna

Milia qui adversa sustinuere decem.

Sed periere tamen numero superante doloque,

Hostis enim occultis stabat in insidiis.

Nil te tanta movent, o turba domestica, quae nil

Curas privatam praeter avaritiam.

Omma parva putas, quae sunt mea, maxima cum sint,

In quibus et vitae est summa caputqe tuae.

Tene fore incolumen speras post funera matris,

Quae te fecundis sustinet uberibus?

Tune decus, leges et libera iura tenebis

Dissidio graviter niinc labefacta tuo?

Sed tibi vera odiosa nimis; nam vera loquentes

Despolias titulls despoliasque bonis.

Vera loqui timeo, ne forte novissima primis

Eveniant miserae deteriora mihi.

Magne Pater, qui colla iugis onerata malignis

Ut depressa leves exoneresque, vocas,

Ad te confugio supplex, me turbine in isto

Eespice et afflictis pomge rebus opem!

Tu libertates, tu iura, tropaea dedisti

Ante mihi; nisi ades, mmc ea fracta ruunt.

Da proclinatae pia fulcimenta ruinae

Illustraque meum pneumatis igne genus!

Consilium Regis moderare et vota senatus

Et sanos scissi fac animos populi!

Hosque, mei qui sunt iustissima causa doloris,

De caelo missi fulminis igne crema,

Ut sint exemplo reliquis matremque, quod ipse

Iussisti, quivis discat amare suam.

Wiersz QUERELA REIPUBLICAE REGNI POLONIAE. ANNO MDXXXVIII CONSCRIPTA - Klemens Janicki
«