Wiersz Epitaphium Boleslao Audaci, Regi Poloniae

Ergo erat in fatis, Heros fortissime, quondam
Rex, et Sauromatae, Boleslae, gloria gentis
Ingens, ut patria procul, abiectusque iaceres
Pulvere sub vili, vili corpusque cucullo
Contectus, cultu vacuis sub montibus? Eheu,
Ut sequitur nullum instabilis Fortuna favore
Continuo. En sic ille iacet, Germania cuius
Bellatrix animos atque invicta horruit arma;
Cui populosa manus porrexit Prussia, cuique
Principe et auro et equis et pugnaci ardua pube
Septenni cessit superata Kiovia bello.
Hic etiam reges. tibi, Pannonia inclita, victor
Imposuit pulsos. Quantum quoque fortibus ausis,
O rex, tu poteras, vastata Bohemia sensit.
Macte animis ingentibus, Heros, sed mage macte,
Quod facilis patriae, iusto superumque furori
Cessisti, renuens execranda arma movere.
Quod si quanto animo exilium sacramque tulisti
Pauperiem, tanto potuisses ferre secundam
Fortunam, quae te patrias contemnere leges
Impulit, et dirum sacrato sanguine ferrum
Imbuere: haud tua nunc Vilaci ingloria stagna
Monstrarent populis parvo ossa ingesta sepulchro,
Sed tua te armipotens operoso marmore tectum
Sarmatia aspiceret, tanto et posuisset alumno
Carpatios tumulum superantem vertice montes.

Wiersz Epitaphium Boleslao Audaci, Regi Poloniae