Polska poezja

Wiersze po polsku


Wiersz AD POLONOS PROCERES

Quae vos tam dirae stimulant ad tanta Megaerae

Dissidia, in proprium sollicitantque malum,

O proceres, illustre genus, Lechaea propago,

Gloria Gradivi maxima, magna togae!

Quis furor aut cuius vos fert insania fati,

Aut quis vos Stygii numinis error agit?

Exagitat vestras discordia mutua mentes,

Urget in adversas vestraque corda vices?

Metaque cum cunctis praescripta sit una reique

Unius fieri debeat unus amor,

Curritis in varium, quamvis iter omne videtis

Sincerum, vestros quo decet ire pedes.

Sed privata vetant odia et privata simultas

Et tacita occultum quae vorat ira iecur.

Ira iecur vorat occultum, celatur et ardet

Et veram fingit mens simulata fidem.

Scribitis et missam legitis persaepe salutem

Nec nisi amicitiam nuntia charta crepat,

Sed longe diversa domi verbisque voluntas

Dissona sub blanda calliditate manet.

Congressus colitis pulchroque occurritis ore,

Complexus variam iungitis iuque vicem,

Ducitis et miris convivia mira triumphis,

Proque salute graves fert gula ficta scyphos.

Luditis et pictis posito super aere libellis;

Ars etenim summis convenit ista viris.

Hanc etiam magmis fertur coluisse Camillus

Et Decii, patriae victima laeta suae.

Munera quid referam? Donis certatis utrimque,

Ut donatae ammum testificentur opes.

Hic dominum vocat hunc, patruum vocat ille patremque,

Hi sunt affines, hic gener, ille socer.

Hic tibi servitium commendat, at ille precatur,

Qui possint Pylios aequiparare diea.

O fucata fides, o pectora falsa, sub albo

Vellere vesani plena furore lupi!

Mellitas geritis linguas gestusque, sed isto

Sub melle interius dira venena latent.

Quae tunc apparent, cum publica causa vocatur

In medium, ad vestros subiciturque pedes.

Tunc illam calcare licet vel tollere; sed vix

Tam pius in vobis unus et alter adest.

Tmic odii privata lues celatus et ignis

Proditur indiciis exoriturque suis.

Tunc varii sensus, tunc se discordia sursum

Erigit unius de statione rei.

Displicet ista tibi sententia, non mala quod sit,

Auctor at illius displicet ante tibi.

Turpe putas igitur meliori cedere voto

Et vis stultitiae ferre tropaea tuae.

Interea commune bonum prosternis et irae

Indulgens patriae publica damna facis,

Cum natus non sis, ut ait rex ille sophorum,

Tu tibi, sed patriae commoda ferre tuae.

Quam melius, proceres, vos mens comuncta teneret

Et studium vobis omnibus esset idem!

Tempore concordi consurgunt parva vigentque,

Discordi contra tempore summa ruunt;

Cuncta fovet, confirmat, alit Concordia, summo

Proxima apud veteres diva locata Iovi.

Hac duce magna suum servat natura tenorem

Inque suis regnant haec elementa locis.

Hac duce diversum percurunt sidera caelum

Et reparat solitas tempus et aura vices.

Hanc violare pater superum si tentet, in illud

Cerneret antiquum cuncta redire chaos.

Haec dea prima dedit populo incrementa futuro,

Spes hominum generis cum duo tota forent.

Prima recurvato terram disrupit aratro,

Prima sub ignotam semina misit humum.

Prima dedit leges et magnas condidit urbes

Et posuit dominis templa dicata deis,

Regnaque firmavit, Romanis subdidit orbem

Fascibus, eiecta qui cecidere dea.

Haec eadem nostri iecit primordia regni,

Tunc cum desertos Lechus imvit agros

Parvaque constituit properatae culmina Gnesnae,

Moxque duci et populo nomen opesque dedit.

Iuraque iam magnis Casimiro rege Polonis,

Qui magnus patriae est dictus amore, tulit,

Iura, quibus nostrae celebrata est fama Coronae,

Hei modo ad extremum paene redacta malum.

Cur? Quia nulla sapit vobis concordia. Tali

Legifera est olim Sparta sepulta lue.

Ergo per vestum patria est afflicta furorem

Libertasque novo colla dat aegra iugo.

Multorum iustae nascuntur ubique querelae

Et populum varius plangor et horror habet.

Cur tamen hoc? Praestat verum prodestque tacere,

Ne sutor crepidae flectat ab orbe suae.

Vos quoque, quis dubitet, quae sunt lugenda, videtis,

Sed pietas ad vos non habet ulla viam.

Publica calcatis, quibus et privata trahuntur,

Cum simul hoc solvi cuncta necesse modo.

Credite, discordes animi, quod et ista ruina

Non minus in vestrum est corruitura caput;

Idem etenim Boreas, imam qui verrit arenam,

Robora silvarum frangere summa solet.

1 Star2 Stars3 Stars4 Stars5 Stars (No Ratings Yet)
Loading...

Wiersz AD POLONOS PROCERES - Klemens Janicki